Latin · ~2 min
Book 18, Chapter 7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.7.4
Not analysed yet
Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel ipsum hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?