# Noctes Atticae 18.7.8

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 18, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/18.7.8

concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quae ad populum diceretur. Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
