Latin · ~2 min
18.7.a to 18.7.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.7.a-2
Not analysed yet
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio. DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem.