Latin · ~1 min
18.8.a to 18.8.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.8.a-1
Not analysed yet
Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari. Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum Lucilius.