Latin
19.1.a to 19.1.10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.1.a-10
Not analysed yet
Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit. NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum. Nox deinde quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat. Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur. In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem. Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset. Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas eiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten. At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens. Is quasi inludens: Quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? Ego neque timui neque pallui. Et philosophus aliquantum cunctatus an respondere ei conveniret, Si quid ego, inquit. in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es. Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.