# Noctes Atticae 19.10.a-11

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 19.10.a to 19.10.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/19.10.a

Verba haec, praeter propter, in usu vulgi protrita, etiam Ennii fuisse. MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris. Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, interrogavit quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum. Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta. Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter. Atque ille amicus: Non meum, inquit, hoc verbum est, sed multorum hominum quos loquentis id audias; quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus: Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est. Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum notius. At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt? Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
