# Noctes Atticae 19.12.a-6

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 19.12.a to 19.12.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/19.12.a

Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit. HERODEM ATTICUM, consularem virum, Athenis disserentem audivi Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae universos gravitate atque copia et elegantia vocum longe praestitit. Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat. In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus. Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus. Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
