Latin · ~2 min
19.13.a to 19.13.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.13.a-2
Not analysed yet
Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari. STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva nimis statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?