Latin · ~2 min
19.8.a to 19.8.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.8.a-2
Not analysed yet
Quaestio an harena. caelum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur. ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.