Latin
19.9.8 to 19.9.14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.9.8-14
Not analysed yet
Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse. Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto. Aeditui versus: Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt, Per pectus manat subito subido mihi sudor: Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo. Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis? Ibimus sic, lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis saeva extinguere venti Aut imber caelo candidus praecipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quae possit vis alia opprimere. Item dixit versus Porcii Licini hosce: Custodes ovium tenerae propaginis, agnum, Quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem; Omne pecus flammast, omnia quae video. Quinti Catuli versus illi fuerunt: Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum Devenit. Sic est: perfugium illud habet. Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum Mitteret ad se intro, sed magis eiceret? Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur, Formido. Quid ago? Da Venus consilium.