Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.10.3
Not analysed yet
Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.