Latin · ~2 min
2.12.5 to 2.12.6
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.12.5-6
Not analysed yet
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant. Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.