Latin · ~7 min
Book 2, Chapter 16
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.16
Not analysed yet
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. Vergilii versus sunt e libro sexto: Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire: tua postuma proles, et: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis. Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis? Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum. Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus. Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat; Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longaevo. Longaevo inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto. Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum. Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.