Latin · ~5 min
2.17.3 to 2.17.11
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.17.3-11
Not analysed yet
Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur. Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et profestum correpte dicimus, proferre autem et profligare et proficere producte. Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius: faenoribus, inquiunt, copertus est. Praeterea coligatus et conexus producte dicitur. Sed tamen videri potest in his quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. Quod quidem etiam in eo servatur, quod est cogo ; neque repugnat quod coegi correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est cogo.