Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.2.13
Not analysed yet
Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. Sempronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.