Latin · ~7 min
Book 2, Chapter 20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.20
Not analysed yet
Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit. VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci: Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur. Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere. Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum. Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, legimus roboraria, aliquot Romae doctos viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum vidimus in Italia locis plerisque. Verba ex oration eius Contra Claudium Asellum quinta haec sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam. Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt. Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse. M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: Μελις- σῶνας, inquit, ita facere oportet, quae quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.