Latin
Book 2, Chapter 23, lines 2.23.13-2.23.19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.23.13-19
Not analysed yet
Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit: Sed túa morosane úxor, quaeso, est? -Quám rogas? Qui tándem? —Taedet méntionis, quáe mihi, Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium Dat iéiuna anima. —Níl peccat de sávio. Ut dévomas vult, quod foris potáveris.
Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:
Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.
Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.
Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.
Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.
Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.