Latin
2.24.14 to 2.24.15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.24.14-15
Not analysed yet
Postrema lex Iulia ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille. Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.