# Noctes Atticae 2.26.21-23

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 2, Chapter 26, lines 2.26.21-2.26.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/2.26.21

Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: Verrunt extemplo placide mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale conferta rate pulsum;
non enim videbatur caeruleum mare cum marmore flavo convenire.
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
