Latin · ~2 min
2.26.6 to 2.26.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.26.6-7
Not analysed yet
Russus enim color et ruber nimirum a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes. Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.