Latin · ~7 min
2.26.9 to 2.26.20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.26.9-20
Not analysed yet
Nam poeniceus, quem tu Graece φοίνικα dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est; enim Dorice vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus fuluam aquilam dicit et iaspidem, fulvos galeros et fulvum aurum et arenam fulvam et fulvum leonem, sicque Ennius in Annalibus aere fulvo dixit. Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comae et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio flavae dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: Cédo tuum pedém mi, lymphis flávis fulvum ut Púlverem Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, ábluam, Lássitudinémque minuam mánuum mollitúdine. Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior; inde ei nomen quoque esse factum videtur. Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos quam aput nos nominantur. Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino. Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia. Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.