Latin · ~2 min
2.26.a to 2.26.4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.26.a-4
Not analysed yet
Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit. Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.