Latin · ~2 min
2.27.3 to 2.27.5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.27.3-5
Not analysed yet
De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari? Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum. Quanto illud sincerius veriusque et humanis magis condicionibus conveniens: πᾶν ὅτι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο ποϊέμε- νον. Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.