Latin
2.29.12 to 2.29.20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.29.12-20
Not analysed yet
Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur. Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera, quam dare rogati sunt supersederunt. Ad postremum igitur dominus filio: Valeant, inquit, amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus. Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, Tempus, inquit, est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur. Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est. Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus? Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto: Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú situm: Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.