Latin · ~3 min
2.7.19 to 2.7.21
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.7.19-21
Not analysed yet
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιὲς et νόμιμον διεζευγμένον videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.