Latin · ~2 min
Book 20, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.11
Not analysed yet
Sicut illud quoque non scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?