Latin
Book 20, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.13
Not analysed yet
Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.