Latin
Book 20, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.22
Not analysed yet
nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit. Non enim profecto ignoras legum oportunitates et medellas pro temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.