Latin
Book 20, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.34
Not analysed yet
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset.