Latin · ~1 min
Book 20, Chapter 10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.10.10
Not analysed yet
Idcirco Ennius significare volens gestum, non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida rem repeti dixit; quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.