Latin · ~2 min
Book 20, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.3
Not analysed yet
Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit. Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,sicinnistas littera n gemina dixerunt. Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.