Latin · ~7 min
20.5.a to 20.5.10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.5.a-10
Not analysed yet
Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa. COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia, quae appellabat ἀκροατικά. Ἐξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant. Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat. Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici. Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te accepimus omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis. Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt. Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi; amavi prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum: