# Noctes Atticae 3.10.6

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 3, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/3.10.6

Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus: nam die duo- detricesimo luna, inquit, ex quo vestigio profecta est, eodem redit, auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot dies sunt curriculi lunaris.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
