Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.10.7
Not analysed yet
Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait: Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.