Latin · ~4 min
3.10.a to 3.10.5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.10.a-5
Not analysed yet
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose. M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit. Is namque numerus, inquit, septentriones maiores minoresque in caelo facit, item vergilias, quas πλειάδας Graeci vocant, facit etiam stellas quas alii erraticas, P. Nigidius errones appellat. Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera, quae κρικωτὴ vocatur, propter brevitatem non inesse. Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.