Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.12
Not analysed yet
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum. BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis grammaticis bibacem et bibosum dicit. Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur. Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur: Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.