Latin
3.16.13 to 3.16.19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.16.13-19
Not analysed yet
Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, Ἀριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me. Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: Χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ Τέξεις ἀγλαὰ τέκνʼ, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ Ἀθανάτων. Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto. In qua re verbo usus est non vulgariae significationis. Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit De Provinciis Consularibus.