Latin · ~7 min
Book 3, Chapter 3, lines 3.3.6-3.3.14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.3.6-14
Not analysed yet
Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae, delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.
Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum—nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.
Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
Nunc íllud est quód responsum Arreti ludis magnis dícitur:
Períbo, si non fécero, si fáxo, vapulábo.
M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.
Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta;
sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit.
Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.