Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.5
Not analysed yet
Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, Nihil interest, inquit, quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus.