Latin · ~2 min
3.8.2 to 3.8.6
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.8.2-6
Not analysed yet
Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est. Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse. Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius.