# Noctes Atticae 4.1.13-16

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 4.1.13 to 4.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/4.1.13

Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio. Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum. Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
