Latin · ~4 min
4.10.a to 4.10.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.10.a-7
Not analysed yet
Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis. ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit. Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant; quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare. Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit. Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.