Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.13
Not analysed yet
Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περὶ Ἐνθουσιασμοῦ scriptum inveni. Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi, refert etiam Democriti liber, qui inscribitur Περὶ Λοιμῶν, in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.