Latin
Book 4, Chapter 9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.9.12
Not analysed yet
Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?