Latin
Book 5, Chapter 13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.13.5
Not analysed yet
Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.