Latin · ~1 min
5.17.a to 5.17.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.17.a-1
Not analysed yet
Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent. VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.