Latin · ~1 min
5.2.a to 5.2.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.2.a-3
Not analysed yet
Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. EQUUS Alexandri regis et capite et nomine Bucephalas fuit. Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit.