Latin · ~3 min
Book 5, Chapter 20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.20
Not analysed yet
Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam. Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis. Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet. Sed nos neque soloecismum neque barbarismum apud Graecorum idoneos adhuc invenimus; nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt. Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt. Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.