Latin · ~3 min
5.21.12 to 5.21.17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.21.12-17
Not analysed yet
Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est, pluria sive plura absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum. Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus. Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens. Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur: Quid metuis? –Metuo hércle vero; sénsi ego Complúriens. Item M. Cato in IV. Originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.