Latin · ~3 min
Book 5, Chapter 4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.4
Not analysed yet
De verbo duovicesimo, quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est. APUD Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt. Non, inquit, duovicesimo, sed duo et vicesimo scribi oportuit. Quid enim est duovicesimo? …Varro Humanarum Rerum lib. XVI; hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI. …